Latin · ~2 min
Speech 9
Cicero, Philippicae 9.17
Not analysed yet
et cum Ser. Sulpicius Q. f. lemonia Rufus ita de re publica meritus sit ut eis ornamentis decorari debeat, senatum censere atque e re publica existimare aedilis curulis edictum quod de funeribus habeant Ser. Sulpici Q. f. lemonia Rufi funeri remittere: utique locum sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur, pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum datum esset.