Latin · ~2 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.1
Not analysed yet
maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es. declarasti enim verum esse id quod ego semper sensi, neminem alterius qui suae confideret virtuti invidere.