Latin · ~2 min
100
Cicero, Pro A. Cluentio 100
Not analysed yet
omitto et haec et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt; hoc dico, eandem tum fuisse P.Publio et L.Lucio Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus conciliandae gratiae causa se accepisse dicebat.