Latin · ~2 min
101
Cicero, Pro A. Cluentio 101
Not analysed yet
inridebatur haec illius reconciliatio et persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad Iuturnae, quibus subscripsit reges ab se in gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et concordiae non probabatur. itaque tum Staienus cum idem defenderet quod Attius condemnatus est;