Latin · ~3 min
106
Cicero, Pro A. Cluentio 106
Not analysed yet
Vter igitur facilius suae sententiae rationem redderet, isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse dicit, an ille qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios vehementissimum esse respondit? quorum ego de sententia non debeo disputare; neque enim dubito quin ei tales viri suspicione aliqua perculsi repentina de statu suo declinarint. qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprendo, eorum qui in iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, qui absolvere eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iam antea condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt.