Latin · ~4 min
107
Cicero, Pro A. Cluentio 107
Not analysed yet
ac ne ex facto solum sapientes illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac sapientissime factum probetis, quis P.Publio Octavio Balbo ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior commemorari potest? non absolvit. quis Q.Quinto Considio constantior, quis iudiciorum atque eius dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio, auctoritate praestantior? ne is quidem absolvit. longum est de singulorum virtute ita dicere, quaeque iam cognita sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. qualis vir M.Marcus Iuventius Pedo fuit ex vetere illa iudiciorum disciplina, qualis L.Lucius Caulius mergus, M.Marcus Basilus, C.Gaius Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt. ex eodem numero L.Lucius Cassius, Cn.Gnaeus Heius pari et integritate et prudentia; quorum nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in his omnibus natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi, P.Publius Saturius, in eadem sententia fuit.