Latin · ~2 min
110
Cicero, Pro A. Cluentio 110
Not analysed yet
nam Quinctius quidem quam causam umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non modo in patroni sed in lautioris advocati loco viderat? qui quod rostra iam diu vacua locumque illum post adventum L.Lucii Sullae a tribunicia voce desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iam a contionibus ad veteris consuetudinis similitudinem revocarat, idcirco cuidam hominum generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto in odio postea fuit illis ipsis per quos in altiorem locum ascenderat!