Latin · ~2 min
111
Cicero, Pro A. Cluentio 111
Not analysed yet
neque iniuria. facite enim ut non solum mores et adrogantiam eius sed etiam voltum atque amictum atque etiam illam usque ad talos demissam purpuram recordemini. is, quasi non esset ullo modo ferendum se ex iudicio discessisse victum, rem ab subselliis ad rostra detulit. et iam querimur saepe hominibus novis non satis magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam fuisse maiores; ubi si quis ignobili loco natus ita vivit ut nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum industria cum innocentia prosecuta est.