Latin · ~3 min
116
Cicero, Pro A. Cluentio 116
Not analysed yet
in litibus aestimandis fere iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si qua in eum lis capitis inlata est, non admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur cum de reo iudicarunt, neglegentius attendunt cetera. itaque et maiestatis absoluti sunt permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent aestimatae, et hoc cotidie fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in litibus aestimandis statutum sit, eos idem iudices absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem litium non esse iudicium. Scaevola condemnatus est aliis criminibus frequentissimis Apuliae testibus. omni contentione pugnatum est uti lis haec capitis aestimaretur. quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel isdem vel aliis inimicis reus hac lege ipsa factus esset.