Latin · ~2 min
117
Cicero, Pro A. Cluentio 117
Not analysed yet
sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio atque auctoritas censoria. qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio verba facienda sunt, ut a me cum huiusce periculi tum ceterorum quoque officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero, sicuti plerique vestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque officiis constituta necessitudo est.