Latin · ~2 min
122
Cicero, Pro A. Cluentio 122
Not analysed yet
censores denique ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia appellare voltis, non steterunt. atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam rescindat, ut alter de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet, ut alter in aerarios referri aut tribu moveri iubeat, alter vetet. qua re qui vobis in mentem venit haec appellare iudicia quae a populo Romano rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem potestatem adepti sunt commutari, inter conlegas discrepare videatis?