Latin · ~2 min
123
Cicero, Pro A. Cluentio 123
Not analysed yet
quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto iudicasse dicantur. ac primum illud statuamus utrum, quia censores subscripserint, ita sit, an, quia ita fuerit, illi subscripserint. si quia subscripserint, videte quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus quam illa acerbissima proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius mucronem multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque posthac atque illum dictatorium gladium pertimescamus. sin autem quod subscriptum est,