Latin · ~2 min
124
Cicero, Pro A. Cluentio 124
Not analysed yet
quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum; removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa quod in causa non est; doce quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit; unum denique aliquod a Cluentio profectae pecuniae vestigium ostende. vince deinde bonum virum fuisse Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil denique praeiudicatum. tum auctoritatem censoriam amplexato, tum illorum iudicium cum re coniunctum esse defendito.