Latin · ~2 min
127
Cicero, Pro A. Cluentio 127
Not analysed yet
nam haec quidem quae de iudicio corrupto subscripserint quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? in M’. Manlium Aquilium et in Ti.Tiberium Guttam video esse subscriptum. quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia iudicant; ceteri videlicet gratiis condemnarunt. non est igitur circumventus, non oppressus pecunia, non, ut in illa Quinctiana contione habebatur, omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac suspicione ponendi. duos solos video auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari. aut illud adferant, aliquid eos quod de his duobus habuerint compertum de ceteris comperisse.