Latin · ~3 min
128
Cicero, Pro A. Cluentio 128
Not analysed yet
nam illud quidem minime probandum est, ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. statuerunt enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum, sortito in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad paucos perveniret. quod idem facere censores in delectu dignitatis et in iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? nam miles qui locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles esse melior et vir bonus et civis utilis. qua re ne quis in bello propter hostium metum delinqueret, amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio comparata est.