Latin · ~4 min
129
Cicero, Pro A. Cluentio 129
Not analysed yet
hoc tu idem facies censor in senatu legendo? si erunt plures qui ob innocentem condemnandum pecuniam acceperint, tu non animadvertes in omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere? habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam, fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur? tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac severitatis, si aut retines quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena adfici convenire? aut quam condicionem supplici maiores in bello timiditati militis propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues improbitati senatoris? quod si hoc exemplum ex re militari ad animadversionem censoriam transferendum fuit, sortito id ipsum factum esse oportuit. sin autem sortiri ad poenam et hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinem non oportet.