Latin · ~2 min
131
Cicero, Pro A. Cluentio 131
Not analysed yet
quod si hanc apud eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset, hominibus tali prudentia praeditis certe probavissem; res enim indicat nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. nam in P.Publium Popilium qui Oppianicum condemnarat subscripsit L.Lucius Gellius, quod is pecuniam accepisset quo innocentem condemnaret. iam id ipsum quantae divinationis est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerint non liquere!