Latin · ~3 min
132
Cicero, Pro A. Cluentio 132
Not analysed yet
verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat eum accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus; nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit et eum omni ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia gratiis esse Oppianicum condemnatum. et eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime laudat. qua re si neque L.Lucii Gelli iudicio stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque censor censoris opinione standum non putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet esse oportere?