Latin · ~2 min
134
Cicero, Pro A. Cluentio 134
Not analysed yet
non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P.Publii Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor et in equitum censu C.Gaius Licinius Sacerdos prodisset, clara voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis peierasse; si qui contra vellet dicere, usurum esse eum suo testimonio. deinde cum nemo contra diceret, iussit equum traducere. ita is cuius arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse consuerunt ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. quod si hoc habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.