Latin · ~2 min
133
Cicero, Pro A. Cluentio 133
Not analysed yet
at in ipsum habitum animadverterunt. nullam quidem ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum. neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non potuisse, cum animadversum esset in iudices. qua de re tota si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura non dicam.