Latin · ~3 min
143
Cicero, Pro A. Cluentio 143
Not analysed yet
nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T.Titi Atti, de Oppianici damnatione respondi, confiteare necesse est te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam A.Auli Cluenti non facto eius sed lege defensurum. nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis imprudentes videlicet prodimur, et est nescio quis de eis quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad adversarios deferat. quisnam hoc tibi renuntiavit, quis tam improbus fuit? cui ego autem narravi? nemo, ut opinor, in culpa est; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiavit. sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim, num secus hanc causam defendisse ac si lege habitus teneretur? certe, ut hominem confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus.