Latin · ~3 min
144
Cicero, Pro A. Cluentio 144
Not analysed yet
quid ergo est? quaeret fortasse quispiam displiceatne mihi legum praesidio capitis periculum propulsare. mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo. in hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti consuevi sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero. nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur et in quibus versamur nosse deberem, dixi habito statim eo: qui coisset quo quis condemnaretur illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem. atque ille me orare atque obsecrare coepit ne sese lege defenderem. cum ego quae mihi videbantur dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem esse civitatis retinendae quam existimationis.