Latin · ~2 min
145
Cicero, Pro A. Cluentio 145
Not analysed yet
morem homini gessi et tamen idcirco feci —neque enim id semper facere debemus —quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse defendi. videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. quod si nihil aliud esset actum nisi ut hanc causam obtineremus, lege recitata perorassem. neque me illa oratio commovet, quod ait Attius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam circumvenerit, legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri.