Latin · ~4 min
149
Cicero, Pro A. Cluentio 149
Not analysed yet
certe non est. quis ergo est Cluentius? qui tamen defendi causam suam lege noluit. itaque abicio legem, morem Cluentio gero. tibi tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo. est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod ego ad me putem pertinere. hic sua putat interesse se re ipsa et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in disputatione ab Attio videri esse superatum. non enim mihi haec causa sola dicenda est; omnibus hic labor meus propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt. nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio dicta sunt, si reticuerim, comprobare. quam ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque ego legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea quae a me desiderari arbitror non relinquam.