Latin · ~3 min
150
Cicero, Pro A. Cluentio 150
Not analysed yet
iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri. primum, ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut commutatis eis opus sit legibus, non ut his quae sunt non pareamus. deinde quis umquam hoc senator recusavit ne, cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere? quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et difficilia quae subimus! atque haec omnia tamen honoris et amplitudinis commodo compensantur. converte nunc ad equestrem ordinem atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. putant enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse oportere qui summum locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt.