Latin · ~2 min
155
Cicero, Pro A. Cluentio 155
Not analysed yet
habitus ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet qua non teneretur. quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in omnis ordines quaestio perferatur. interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura, libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis rem publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum liberumque esse arbitretur per paucos iudices astringatur.