Latin · ~2 min
156
Cicero, Pro A. Cluentio 156
Not analysed yet
agit enim sic causam T.Titus Attius, adulescens bonus et disertus, omnis civis legibus teneri omnibus; vos auditis et attenditis silentio, sicut facere debetis. A.Aulus Cluentius, eques Romanus, causam dicit ea lege, qua lege senatores et ei qui magistratum habuerunt soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit praesidi nil fuisse.