Latin · ~2 min
16
Cicero, Pro A. Cluentio 16
Not analysed yet
tulit hoc commune dedecus familiae, cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis; statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius esse faciendum quam ut illa ne uteretur, ne quae videre sine summo animi dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verum etiam probare suo iudicio putaretur.