Latin · ~2 min
17
Cicero, Pro A. Cluentio 17
Not analysed yet
initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis. pertinuisse hoc ad causam tum cum reliqua cognoveritis intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi sit mater, tamen in iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in ipsa natura positum atque infixum est, id ego, qui ad hominum pericula defendenda adiungerer, non viderem; facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere. sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror.