Latin · ~2 min
164
Cicero, Pro A. Cluentio 164
Not analysed yet
habetis, iudices, quae in totam causam de moribus A.Auli Cluenti quem illi invidiosum esse reum volunt annos octo meditati accusatores conlegerint, quam levia genere ipso, quam falsa re, quam brevia responsu! cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri iudici est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de criminibus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime pertinerent.