Latin · ~2 min
165
Cicero, Pro A. Cluentio 165
Not analysed yet
obiectum est C.Gaium Vibium capacem ab hoc A.Aulo Cluentio veneno esse sublatum. opportune adest homo summa fide et omni virtute praeditus, L.Lucius Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et familiaris. apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius domi est mortuus. at heres est Cluentius. intestatum dico esse mortuum possessionemque eius bonorum ex edicto praetoris huic illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano, datam, N.Numerio Cluentio quem videtis.