Latin · ~2 min
169
Cicero, Pro A. Cluentio 169
Not analysed yet
Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere possitis quod a me initio orationis meae dictum est, quicquid mali per hosce annos A.Aulus Cluentius viderit, quicquid hoc tempore habeat sollicitudinis ac negoti, id omne a matre esse conflatum. Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M.Marcum Asellium quendam, familiarem illius, idque habiti consilio factum esse dicitis. in quo primum illud quaero quae causa habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet. inimicitias enim fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod eos metuunt aut quod oderunt.