Latin · ~2 min
170
Cicero, Pro A. Cluentio 170
Not analysed yet
quo tandem igitur habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est? quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito, an ne accusaretur a damnato, an ne exsulis testimonio laederetur? si autem quod oderat habitus inimicum, idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut illam quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo adire, nemo adloqui, nemo aspicere vellet?