Latin · ~2 min
172
Cicero, Pro A. Cluentio 172
Not analysed yet
age vero, per quem venenum datum? per M. Asellium. quid huic cum habito? nihil, atque adeo, quod ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus suum et illius periculum committebat? cur igitur tu qui pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc praeiudicaretur?