Latin · ~3 min
171
Cicero, Pro A. Cluentio 171
Not analysed yet
huius igitur habitus vitae invidebat? hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat perfugium calamitatis? qui si quid animi et virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob rem id vellet inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? nam nunc quidem quid tandem illi mali mors attulit? nisi forte ineptiis ac fabulis ducimur ut existimemus illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse inimicos quam hic reliquisse, a socrus, ab uxorum, a fratris, a liberum Poenis actum esse praecipitem in sceleratorum sedem atque regionem. quae si falsa sunt, id quod omnes intellegunt, quid ei tandem aliud eripuit mors praeter sensum doloris?