Latin · ~2 min
189
Cicero, Pro A. Cluentio 189
Not analysed yet
illud primum queror de illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani veneni, quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur. non est profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea deprehensa re non illa ut a viro improbo discessisset sed ut a crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelere omni adfluentem reliquisset.