Latin · ~2 min
190
Cicero, Pro A. Cluentio 190
Not analysed yet
non modo id non fecit sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret insidias aliquas ac dies omnis atque noctes tota mente mater de pernicie fili cogitaret. quae primum ut illum confirmaret accusatorem filio suo, donis, muneribus, conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit. ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia vidimus, haec mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius ante duxisset. ceteri novis adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit.