Latin · ~2 min
191
Cicero, Pro A. Cluentio 191
Not analysed yet
neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio suo compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris modus sed amicorum auctoritas fecit. ab eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique huius ab illa est et inventa et adornata comparatio criminis.