Latin · ~1 min
193
Cicero, Pro A. Cluentio 193
Not analysed yet
nemo erat illorum, paene dicam, quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin terram ipsam violari quae mater est omnium vestigiis consceleratae matris putaret. itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi aut hospiti committebat.