Latin · ~2 min
194
Cicero, Pro A. Cluentio 194
Not analysed yet
nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum putat? quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. quin etiam nocturna sacrificia quae putat occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari. cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis aspernatos esse confido.