Latin · ~3 min
3
Cicero, Pro A. Cluentio 3
Not analysed yet
sed in hac difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire consuestis ut eorum omnium dissolutionem ab oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oportere quam quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit. de invidia autem sic inter nos disceptare debetis ut non quid dicatur a nobis sed quid oporteat dici consideretis. agitur enim in criminibus A.Auli Cluenti proprium periculum, in invidia causa communis. quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut vos doceamus, alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera fides imploranda. nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine talium virorum subsidio possit resistere.