Latin · ~2 min
4
Cicero, Pro A. Cluentio 4
Not analysed yet
equidem quod ad me attinet, quo me vertam nescio. negem fuisse illam infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam? non est nostri ingeni, vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.