Latin · ~4 min
62
Cicero, Pro A. Cluentio 62
Not analysed yet
quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam accusatori causam esse potuisse cur iudicium vellet corrumpere. quaero enim de te, T.Tite Atti, relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque innocentis condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse dicas, quibus in iudiciis alter a Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. age, si nocentes, cuius malefici? num quid praeter venenum quaesitum quo habitus necaretur obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias habito ab Oppianico per Fabricium factas? nihil, nihil, inquam, aliud, iudices, reperietis. exstat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco sit obiectum.