Latin · ~3 min
63
Cicero, Pro A. Cluentio 63
Not analysed yet
multa dici possunt qua re ita necesse fuerit iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. nam etsi a vobis sic audior ut numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam dudum tacita vestra exspectatio quae mihi obloqui videtur: quid ergo? negasne illud iudicium esse corruptum? non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. A quo igitur est corruptum? opinor, primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset ne ipse condemnaretur quam illum qui veritus esset ne alter absolveretur; deinde, cum esset non dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliqua ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causam probavisset.