Latin · ~2 min
65
Cicero, Pro A. Cluentio 65
Not analysed yet
dico C.Gaio Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te, Oppianice, appello, te, T.Tite Atti, quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate, negate, inquam, meo loco. quid tacetis? an negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini?