Latin
64
Cicero, Pro A. Cluentio 64
Not analysed yet
Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab habito, vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico, purgo habitum. qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudici fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite. atque ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. multa sunt eius modi; verum cum habeam rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria.