Latin · ~3 min
88
Cicero, Pro A. Cluentio 88
Not analysed yet
at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum. immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium numquam est vocata. ita multum agitata, ita diu iactata ista res est ut hodierno die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam his iudicibus freta miserit. verum tamen ista multa iudicia quae sunt? ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora aut tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse, partim nihil contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata.