Latin
89
Cicero, Pro A. Cluentio 89
Not analysed yet
hic ego magis ut consuetudinem servem quam quod vos non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo, iudices, attente audiatis. condemnatus est C.Gaius Iunius qui ei quaestioni praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex quaestionis. non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum plebis laxamenti datum est. quo tempore illum a quaestione ad nullum aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus est. at quam quaestionem? voltus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda putaram libeat iam libere dicere.