Latin · ~2 min
91
Cicero, Pro A. Cluentio 91
Not analysed yet
multam petivit. qua lege? quod in legem non iurasset, quae res nemini umquam fraudi fuit, et quod C.Gaius Verres, praetor urbanus, homo sanctus et diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus proferebatur. his de causis C.Gaius Iunius condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium adferri non oportuit. itaque oppressus est non causa sed tempore.