Latin · ~3 min
92
Cicero, Pro A. Cluentio 92
Not analysed yet
hoc vos Cluentio iudicium putatis obesse oportere? quam ob causam? si ex lege subsortitus non erat Iunius aut si in aliquam legem aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur? non inquit; sed ille idcirco illis legibus condemnatus est, quod contra aliam legem commiserat. qui hoc confitentur, possunt idem illud iudicium fuisse defendere? ergo inquit idcirco infestus tum populus Romanus fuit C.Gaio Iunio, quod illud iudicium corruptum per eum putabatur. num igitur hoc tempore causa mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia natura totius negoti nunc est ac tum fuit? non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari.